domingo, 22 de agosto de 2010

Primer Canto de Carmina Burana
Manus ferens munera
pium facit impium;
nummus iungit federa,
nummus dat consilium;
nummus lenit aspera,
nummus sedat prelium.
nummus in prelatis
est pro iure satis;
nummo locum datis
vos, qui iudicatis.

Nummus ubi loquitur,
fit iuris confusio;
pauper retro pellitur,
quem defendit ratio,
sed dives attrahitur
pretiosus pretio.
hunc iudex adorat,
facit, quod implorat;
pro quo nummus orat,
explet, quod laborat.

Nummus ubi predicat,
labitur iustitia,
et causam, quae claudicat,
rectam facit curia,
pauperem diiudicat
veniens pecunia.
sic diiudicatur,
a quo nichil datur;
iure sic privatur,
si nil offeratur.

Sunt potentum digiti
trahentes pecuniam;
tali preda prediti
non dant gratis gratiam,
sed licet illiciti
censum censent veniam.
clericis non morum
cura, sed nummorum,
quorum nescit chorum
chorus angelorum.

«Date, vobis dabitur:
talis est auctoritas»
danti pie loquitur
impiorum pietas;
sed adverse premitur
pauperum adversitas.
quo vult, ducit frena,
cuius bursa plena;
sancta dat crumena,
sancta fit amena.

Haec est causa curiae,
quam daturus perficit;
defectu pecuniae
causa Codri deficit.
tale fedus hodie
defedat et inficit
nostros ablativos,
qui absorbent vivos,
moti per dativos
movent genitivos.


2

«Responde, qui tanta cupis!» modo Copia dicat.
«Pone modum! que vis dono.» - «Volo plena sit arca.» -
«Plena sit!» - «Adde duas!» - «Addo.» - «Si quattuor essent,
Sufficerent.» - «Sic semper agis: cum plurima dono,
Plus queris, nec plenus eris, donec morieris.»




No hay comentarios:

Publicar un comentario